monumenta.ch > Ambrosius > 79
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 78 <<<     >>> § 80

§ 79 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Athletae sumus, in quodam stadio decernimus spiritali.
2 denique bonus athleta dicebat: facti sumus spectaculum huius mundi et alibi: sic curro non ut in incertum, sic enitor, non ut aera caedens, sed castigo corpus meum et alibi: superiora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens ad destinatum sequor, ad brabium.
3 athletae ergo sumus, legitime certandum est.
4 multa luctamina sunt, et qui hodie uictus est cras se reparat.
5 ante ad brabium contenditur, ad coronam postea.
6 numquid athleta otio uacat, cum semel dederit certamini nomen suum? exercetur cottidie, unguitur cottidie.
7 ipse cibus ei agonisticus datur, disciplina exigitur, castimonia custoditur.
8 et tu dedisti nomen tuum ad agonem Christi, subscripsisti ad conpetitionem coronae: meditare, exercere, ungere oleo laetitiae, unguento exinanito.
9 cibus tuus cibus sobrietatis sit, nihil habeat intemperantiae, nihil luxuriae, potus tuus parcior, ne quid ebrietatis obrepat, custodi corporis castimoniam, ut possis esse habilis ad coronam, ne existimatio tua offendat spectatoris affectum, ne te fautores tui neclegentem uideant et deserant.
10 spectant te archangeli et potestates et dominationes et illa angelorum decem milia decem milium.
11 sub tantis erubescere considera quam dedecorosum sit, ingressus stadium uigorem animae tuae excita, lacertos excute.
12 progressus in scamma necesse est excipias puluerem, subeas aestiui solis flagrantiam.
13 grauis aestus, sed dulcis uictoria: molesta caligo pulueris, sed speciosa tolerantia.
14 nemo stadium puluerulentus ingreditur, sed puluerulentum reddunt certamina: ibi colligitur puluis, ubi palma proponitur.
15 nemo iterum nitidus coronatur, puluerulentum decet uictoria.